primum tibi, ut debeo, gratulor laetorque cum praesenti tum etiam sperata tua dignitate, serius non neglegentia mea, sed ignoratione rerum omnium; in iis enim sum locis, quo et propter longinquitatem et propter latrocinia tardissime omnia perferuntur. et cum gratulor tum vero quibus verbis tibi gratias agam non reperio, quod ita factus sis, ut dederis nobis, quem ad modum scripseras ad me, quem semper ridere possemus. itaque, cum primum audivi, ego ille ipse factus sum (scis quem dicam) egique omnis illos adulescentis, quos ille iactitat.